Digesta Iustiniani 33.4.2
inscriptio Ulpianus libro quinto disputationum
D.33.4.2pr. Cum quis uxori suæ dotem relegat fideique commissum ab ea relinquit, hoc fideicommissum ex commodo, quod ex relegatione mulier sentit, æstimabitur, et ita Celsus quoque libro vicesimo digestorum scripsit․ quod si necessariæ fuerunt impensæ, quæ ipso iure dotem minuunt, amplius dici potest, si tanta quantitas dotis, quam maritus accepit, ei relegata est, oportere dici etiam eam quantitatem posse fideicommissum erogare, quæ ipso iure dotem minuit: esse enim mulierem legatariam nemo est qui dubitet․ sed et si non dos, sed pro dote aliquid uxori fuerit legatum, adhuc quasi dos relegata accipitur․ hoc amplius Iulianus scripsit, etsi non fuerit adiectum pro dote esse legatum, hoc tamen animo relictum, adhuc eius esse condicionis․ uxor igitur si rogetur vel dotem vel quod pro dote legatum est vel quod in vicem dotis ei adscriptum est restituere, non cogetur nisi eatenus, quatenus diximus, restituere: et ideo heres instituta rogataque quantitatem hereditatis restituere id demum restituet, quod quantitatem dotis excedit idque quod ex repræsentationis commodo sentit․ nam et si quis, cum a nuru dotem accepisset, filium suum heredem instituerit eumque rogaverit, quidquid ad eum ex hereditate pervenisset, restituere, mox morte uxoris dotem fuerit lucratus, id non restituet quod ex dote percepit, quia matrimonii causa id lucratus est, non ex patris iudicio.
D.33.4.2.1 Mulier dotem promisit quadringentorum et dedit fundos duos in ducenta, præterea nomina debitorum in residua ducenta: mox maritus eius decedens pro dote fundos ei duos non eos, quos in dotem acceperat, reliquit et præterea duos illos dotales, quos æstimatos acceperat, reliquit fideique eius commisit, ut, quidquid ad se ex hereditate eius pervenisset, id restitueret Seio cum moreretur: quærebatur, quantum esset in fideicommisso muliere defuncta. dicebam uxorem hanc, quæ rogata est, quidquid ad se pervenerit ex testamento, restituere, in ea esse condicione, ut id demum restituere rogetur, quod deducta dotis quantitate ad eam pervenit: dotem enim recepisse eam magis quam accepisse, salvo eo, quod ex commodo repræsentationis ab ea fideicommitti potuit․ proinde id quidem, quod pro dote maritus ei reliquit, non cogetur restituere, nisi plus fuit in eo quam in quantitate dotis: residuum vero, quod præterea illi relictum est, cum fructibus cogetur restituere. habebit igitur præcipuam dotem cum suis fructibus: id vero, quod extrinsecus ei relictum est, cum fructibus, qui ad eam pervenerint, restituet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
