Digesta Iustiniani 33.4.14
inscriptio Scævola libro quinto decimo digestorum
D.33.4.14 Theopompus testamento facto duas filias et filium æquis partibus instituit heredes et codicillis ita cavit: ‘τὴν ϑυγατέρα μου Κρισπίναν, ἥν ηὐχόμην ἐκδοῦναι, ᾧ ἄν οἱ φίλοι μου καὶ οἱ συγγενεῖς δοκιμάσωσι, προνοήσει ἐκδοϑῆναι Πολλιανὸς εἰδώς μου τὴν γνώμην ἐπὶ τοἷς ἲσοις, ἐφ᾽ οἷς καὶ τὴν ἀδελφὴν αὐτῆς ἐξέδωκα.’ Pollianus a marito puellæ iuratus scripsit voluisse patrem eandem quantitatem in dotem accipere etiam minorem filiam, quam maior accepisset․ quæro, an eandem summam dotis nomine coheredes extra partem hereditatis minori filiæ præstare debeant․ respondit eum cuius notio est æstimaturum, ut eadem quantitas ex communi præcipua minori filiæ dotis nomine detur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
