Digesta Iustiniani 33.4.1.9
inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
D.33.4.1pr. Cum dos relegatur, verum est id dotis legato inesse, quod actione de dote inerat.
D.33.4.1.1 Et ideo si inter virum et uxorem convenerat, ut morte viri soluto matrimonio filio communi interveniente dos apud mariti heredem remaneret, et maritus decedens dotem relegaverit, stari pacto non debet ob hoc quod dos relegata est․ verum et citra relegationem hoc probari debet: nam quod est admissum posse deteriorem condicionem dotis fieri intervenientibus liberis, totiens locum habet, quotiens ipsa in matrimonio decedit vel divortium intervenit.
D.33.4.1.2 Et verum est commodum in dote relegata esse repræsentationis, quamvis annua die dos præstaretur:
D.33.4.1.3 Est et illud, quod ob res donatas hodie post senatus consultum nulla fit exactio, si modo voluntatem non mutavit testator.
D.33.4.1.4 Impensæ autem ipso iure dotem minuunt․ sed quod diximus ipso iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad universitatem erit referendum.
D.33.4.1.5 Adeo autem dotis actionem continet dotis relegatio, ut, si vivus eam uxori (scilicet quibus licet casibus) solverit, cesset legatum.
D.33.4.1.6 Sed et si mancipia fuerint in dote non æstimata et hæc demortua sint, legatum dotis in his evanescit.
D.33.4.1.7 Sed et si dotem promiserit mulier neque dederit et decedens maritus uxori dotem prælegaverit, mulier nihil amplius quam liberationem habebit: nam et si quis ita legaverit ‘centum quæ in arca habeo’ aut ‘quæ ille apud me deposuit’, si nulla sint, nihil deberi constat, quia nulla corpora sint.
D.33.4.1.8 Si quis uxori fundum Titianum his verbis legasset: ‘is enim fundus propter illam ad me pervenit’, omnimodo debetur fundus: nam quidquid demonstratæ rei additur satis demonstratæ, frustra est.
D.33.4.1.9 Celsus libro vicesimo digestorum scribit, si socer nurui dotem relegavit, si quidem ius actionis de dote voluit relegare, nullius momenti esse legatum, quippe nupta est: sed si voluit eam recipere dotalem pecuniam, inquit, utile erit legatum․ si tamen hæc dotem receperit, nihilo minus maritus dotis persecutionem habebit, sive heres institutus esset, familiæ herciscundæ iudicio, sive non, utili actione․ ego puto, quoniam non hoc voluit socer, ut bis dotem heres præstet, mulierem agentem ex testamento cavere debere defensu iri heredem adversus maritum․ ergo et maritus idem debebit cavere adversus mulierem defensu iri, si prior agat.
D.33.4.1.10 Per contrarium apud Iulianum libro trigesimo septimo quæritur, si socer filio suo exheredato dotem nurus legasset: et ait agi quidem cum marito exheredato de dote non posse, verumtamen ipsum dotem persecuturum ex causa legati: sed non alias eum legatum consecuturum, quam si caverit heredes adversus mulierem defensu iri. et differentiam facit inter eum, cui dos relegata est, et orcinum libertum, cui peculium legatum est: namque eum de peculio posse conveniri ait, heredem non posse, quia peculium desiit penes se habere: at dotis actio nihilo minus competit, etsi dotem desierit habere.
D.33.4.1.11 Idem Iulianus quærit, si dotem marito relegaverit socer, an dote soluta mulieri legatum mariti extinguatur․ et dicit extingui, quia nihil esset iam, quod marito posset præstari.
D.33.4.1.12 Idem quærit, si dos alii legata esset eamque rogatus sit mulieri restituere, an lex Falcidia in legato locum haberet․ et dicit habere: sed quod minus est in fideicommisso, mulierem dotis actione consecuturam․ ego quæro, an commoda repræsentationis in hoc legato sic observentur atque si dos ipsi mulieri fuisset relegata․ et puto habere.
D.33.4.1.13 Idem Iulianus quærit, si mulieri dos sit relegata eaque rogata dotem restituere, an Falcidia locum habeat․ et negat habere, quoniam fideicommissum quoque negat valere․ quod si præterea quid uxori legatum sit, putat ex residuo fideicommissum præstari: quod utique habita ratione Falcidiæ mulieri præstabitur․ sed et marito ex parte heredi instituto a socero dote prælegata legatum dotis Falcidiam passurum, videlicet quia adhuc constante matrimonio indebita dos videtur relegata, verum quod Falcidia reccidit, in familiæ herciscundæ iudicio maritum præcepturum, quemadmodum totam dotem præciperet, si non esset relegata.
D.33.4.1.14 Mela scripsit, si fundus in dote sit et specialiter sit legatus, mox generaliter dos relegata, non bis, sed semel deberi fundum.
D.33.4.1.15 Ibidem Mela coniungit, si fundus in dote fuit locatus a marito ad certum tempus, uxorem non alias fundum ex relegatione consequi, quam si caverit se passuram colonum frui, dummodo ipsa pensiones percipiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
