Digesta Iustiniani 33.3.6
inscriptio Papinianus libro septimo responsorum
D.33.3.6 Pater filiæ domum legavit eique per domus hereditarias ius transeundi præstari voluit․ si filia domum suam habitet, viro quoque ius transeundi præstabitur: alioquin filiæ præstari non videbitur․ quod si quis non usum transeundi personæ datum, sed legatum servitutis esse plenum intellegat, tantundem iuris ad heredem quoque transmittetur: quod hic nequaquam admittendum est, ne, quod affectu filiæ datum est, hoc et ad exteros eius heredes transire videatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
