Digesta Iustiniani 33.2.7
inscriptio Ulpianus libro vicesimo sexto ad edictum
D.33.2.7 Operæ testamento relictæ quando cedere debeant, utrum ex quo petit eas legatarius an ex quo adita hereditas est? et cui pereant dies, quibus æger servus fuit? et puto ex die petitionis eas cedere: quare si post petitas æger esse servus coeperit, legatario peribunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
