Digesta Iustiniani 33.2.36
inscriptio Scævola libro quinto vicesimo digestorum
D.33.2.36pr. Sticho testamento manumisso fundi usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, uti eum fundum darent Lucio Titio: sed Stichus testamento suo eiusdem fundi proprietatem nepotibus suis legavit et heredes Stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt․ quæsitum est, cum nepotes legatarii ignoraverint condicionem fundi supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum fundum sibi adquisierint․ respondit secundum ea quæ proponerentur legatarios sibi adquisisse.
D.33.2.36.1 Idem quæsiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab heredibus Stichi eius nepotes habere possint. respondit supra quidem de adquisitione responsum: verum si ex alia causa adquisitio cessasset, videri Stichum, si post mortem eorum, quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam quod onerare heredes vellet, legasse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
