Digesta Iustiniani 33.2.35
inscriptio Scævola libro vicesimo secundo digestorum
D.33.2.35 Uxori usum fructum villæ legavit in quinquennium a die mortis suæ, deinde hæc verba adiecit: ‘et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari volo’․ quæsitum est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an vero impleto quinquennio competat, quia ‘peracto quinquennio’ testator proprietatem legaverat․ respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
