Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.2.33.2

DE USU ET USU FRUCTU ET REDITU ET HABITATIONE ET OPERIS PER LEGATUM VEL FIDEICOMMISSUM DATIS

inscriptio Scævola libro septimo decimo digestorum

D.33.2.33pr. ‘Sempronio ea, quæ vivus præstabam, dari volo’: is etiam habitabat in testatoris domo, quæ uni ex heredibus prælegata erat: quæsitum est, an habitatio quoque debeatur․ respondit nihil proponi, cur non debeatur.

D.33.2.33.1 Ex his verbis testamenti: ‘libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quæ vivus præstabam dari volo’ quæsitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis habitabant, etiam habitatio relicta videatur․ respondit videri.

D.33.2.33.2 Codicillis ita scripsit: ‘Negidium Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, senescere patiamini’: quæro, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quæ eis specialiter legata sunt, sine controversia consecuti sunt․ respondit verbis quæ proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑