Digesta Iustiniani 33.2.32
inscriptio Scævola libro quinto decimo digestorum
D.33.2.32pr. Generali capite præposito quidam in testamento suo ita adiecit: ‘Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi Vestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaveris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim vobis expedit’: quæsitum est, an vivente herede exigere possit Felix fundi proprietatem․ respondit nihil proponi, cur felici proprietas fundi legata videretur.
D.33.2.32.1 Filios ex Seio et filiam ex alio marito heredes instituit æquis portionibus et matri ita legaverat: ‘Æliæ Dorcadi matri meæ dari volo, quoad vivat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his vivet, pertineat’․ filii post aditam hereditatem decesserant: quæsitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an vero pro portione hereditatis pertineret․ respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset․ Claudius : non credidit ipsum usum fructum in vicem portionum hereditariarum post mortem aviæ inter ipsos datum, eo magis, quod æquis partibus heredes erant scripti.
D.33.2.32.2 Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quæ in his domibus erant, excepto argento legaverat, item usum fructum fundorum et salinarum: quæsitum est, an lanæ cuiusque coloris mercis causa paratæ, item purpuræ, quæ in domibus erat, usus fructus ei deberetur․ respondit excepto argento et his, quæ mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere.
D.33.2.32.3 Idem quæsiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inventus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat․ respondit de his legandis, quæ venalia ibi essent, non sensisse testatorem.
D.33.2.32.4 Idem quæsiit, cum eodem testamento ita caverit: ‘a te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi præstari volo in annum quintum decimum, contenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumve meorum inferatur’, an recessum videatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos․ respondit satis id, quod quæreretur, aperte verba quæ proponerentur declarare.
D.33.2.32.5 Lucius Titius testamento suo Publio Mævio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus Titiæ præstaret: Publius Mævius villam vetustate corruptam cogendis et conservandis fructibus necessariam ædificavit: quæro, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat․ respondit, si prius, quam usum fructum præstaret, necessario ædificavit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur.
D.33.2.32.6 Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datæ usum fructum legavit in hæc verba: ‘hoc amplius Publia Clementiana præcipiet sibi quartæ partis hereditatis meæ, ex qua Iulium Iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia Clementiana, uti fratrem tuum Iulium Iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et convalescat’․ quæsitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suæ perseverans decesserit, an usus fructus interciderit․ respondit verbis quæ proponerentur perseverare legatum, nisi manifestissime probetur aliud testatorem sensisse.
D.33.2.32.7 Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem præstare aut ea prædia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris voluntatem traditos locavit: et quæsitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an vero ad heredem Seiæ testatricis pertineant․ respondit nihil proponi, cur ad heredem Seiæ pertineant.
D.33.2.32.8 Usum fructum tertiæ partis bonorum suorum uni ex heredibus legaverat: quæsitum est, an pecuniæ, quæ ex rebus divisis secundum æstimationem effecta est, tertia præstanda sit․ respondit heredis esse electionem, utrum rerum an æstimationis usum fructum præstare vellet.
D.33.2.32.9 Item quæsitum est, tributa præterea, quæ vel pro prædiis aut moventibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquæ dumtaxat pecuniæ, si hoc heres elegerit, reddi debeat․ respondit reliquæ pecuniæ tertiam præstandam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
