Digesta Iustiniani 33.2.24.1
inscriptio Papinianus libro septimo responsorum
D.33.2.24pr. Uxori fructu bonorum legato fænus quoque sortium, quas defunctus collocavit, post impletam ex senatus consulto cautionem præstabitur․ igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam debitas velut sortes in cautionem deduci necesse est․ non idem servabitur nominibus ab herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram usuras quoque reddi placuit, super his non cavebitur.
D.33.2.24.1 ‘Scorpum servum meum Semproniæ concubinæ meæ servire volo.’ non videtur proprietas servi relicta, sed usus fructus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
