Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.10.3.3

DE SUPPELLECTILE LEGATA

inscriptio Paulus libro quarto ad Sabinum

D.33.10.3pr. Suppellectili legata hæc continentur: mensæ, trapezophora, delficæ, subsellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitæ, toralia, imperia, vasa aquaria, pelves, aquiminalia, candelabra, lucernæ, trulla,

D.33.10.3.1 Item vasa æneæ vulgaria, id est quæ non proprie essent loco adtributa:

D.33.10.3.2 Præterea capsæ, armaria․ sed sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut vestium aut armamentorum gratia parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hæ quidem ipsæ res, quibus adtributæ essent, suppellectilis instrumento cederent.

D.33.10.3.3 Vitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic ut fictilia, nec solum vulgaria, sed etiam quæ in pretio magno sunt: nam et pelves argenteas et aquiminalia argentæ et mensas et lectos inargentatos vel inauratos atque gemmatos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea vel aurea sint.

D.33.10.3.4 De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari supellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est.

D.33.10.3.5 Nec interest, cuius materiæ sunt res, quæ sunt in suppellectili. sed craterem argenteum non esse in supellectili nec ullum vas argenteum secundum sæculi severitatem nondum admittentis supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit candelabrum argenteum, argenti esse videtur, et error ius facit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑