Digesta Iustiniani 33.1.8
inscriptio Gaius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
D.33.1.8 In singulos annos relictum legatum simile est usui fructui, cum morte finiatur․ sane capitis deminutione non finitur, cum usus fructus finiatur: et usus fructus ita legari potest: ‘Titio usum fructum fundi lego et quotiensque capite minutus erit, eundem usum fructum ei do’․ illud certe amplius est in hoc legato, quod in ingressu cuiuslibet anni si decesserit legatarius, eius anni legatum heredi suo relinquit: quod in usu fructu non ita est, cum fructuarius, etiamsi maturis fructibus, nondum tamen perceptis decesserit, heredi suo eos fructus non relinquet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
