Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.1.7

DE ANNUIS LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS

inscriptio Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

D.33.1.7 Quintus Mucius ait: si quis in testamento ita scripsit: ‘filii filiæque meæ ibi sunto, ubi eos mater sua esse volet, eisque heres meus in annos singulos inque pueros puellasque singulas damnas esto dare cibarii nomine aureos decem’: si tutores eam pecuniam dare nolunt ei, apud quem pueri atque puellæ sunt, nihil est, quod ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, uti tutores sciant, quæ voluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam sine periculo dare․ Pomponius ․ in testamentis quædam scribuntur, quæ ad auctoritatem dumtaxat scribentis referuntur nec obligationem pariunt․ hæc autem talia sunt․ si te heredem solum instituam et scribam, uti monumentum mihi certa pecunia facias: nullam enim obligationem ea scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conservandam poteris, si velis, facere․ aliter atque si coherede tibi dato idem scripsero: nam sive te solum damnavero, uti monumentum facias, coheres tuus agere tecum poterit familiæ herciscundæ, uti facias, quoniam interest illius: quin etiam si utrique iussi estis hoc facere, invicem actionem habebitis. ad auctoritatem scribentis hoc quoque pertinet, cum quis iussit in municipio imagines poni: nam si non honoris municipii gratia id fecisset, sed sua, actio eo nomine nulli competit․ itaque hæc Quinti Mucii scriptura: ‘liberi mei ibi sunto, ubi eos mater sua esse volet’ nullam obligationem parit, sed ad auctoritatem defuncti conservandam id pertinebit, ut ubi iusserit ibi sint․ nec tamen semper voluntas eius aut iussum conservari debet, veluti si prætor doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter vitium, quod pater forte ignoravit in eis personis esse, apud quas morari iussit․ si autem pro cibariis eorum in annos singulos aurei decem relicti sint, sive hoc sermone significantur, apud quos morari mater pupillos voluerit, sive ita acceperimus hunc sermonem, ut ipsis filiis id legatum debeatur, utile erit: et magis enim est, ut providentia filiorum suorum hoc fecisse videatur․ et in omnibus, ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodo spernenda neque omnimodo observanda est․ sed interventu iudicis hæc omnia debent, si non ad turpem causam feruntur, ad effectum perduci.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑