Digesta Iustiniani 33.1.3
inscriptio Ulpianus libro vicesimo quarto ad Sabinum
D.33.1.3pr. Si legatum sit relictum annua bima trima die, triginta forte, dena per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum ‘æquis pensionibus’.
D.33.1.3.1 Proinde et si adiectum fuerit ‘pensionibus’, licet non sit insertum ‘æquis’, item si scriptum fuerit ‘æquis’, licet non sit adiectum ‘pensionibus’, dicendum erit æquas fieri.
D.33.1.3.2 Sed si adiectum ‘pensionibus inæquis’, inæquales debebuntur: quæ ergo debeantur, videamus․ et puto eas deberi (nisi specialiter testator electionem heredi dedit), quas vir bonus fuerit arbitratus, ut pro facultatibus defuncti et depositione patrimonii debeantur.
D.33.1.3.3 Sed et si fuerit adiectum ‘viri boni arbitratu’, hoc sequemur, ut pro positione patrimonii sine vexatione et incommodo heredis fiat.
D.33.1.3.4 Quid si ita ‘pensionibus, quas putaverit legatarius’? an totum petere possit, videamus․ et puto totum non petendum simul, sicut et in heredis electione․ fieri enim pensiones debere testator voluit, quantitates dumtaxat pensionum in arbitrio heredis aut legatarii contulit.
D.33.1.3.5 Sed si ita sit legatum ‘heres meus Titio decem trima die dato’, utrum pensionibus an vero post triennium debeatur? et puto sic accipiendum, quasi pater familias de annua bima trima die sensisse proponatur.
D.33.1.3.6 Si cui certa quantitas legetur et, quoad præstetur, in singulos annos certum aliquid velut usuras iusserit testator præstari, legatum valet: sed in usuris hactenus debet valere, quatenus modum probabilem usurarum non excedit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
