Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.1.19

DE ANNUIS LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS

inscriptio Scævola libro septimo decimo digestorum

D.33.1.19pr. Titia herede Seia scripta usum fructum fundi Mævio legavit eiusque fidei commisit in hæc verba: ‘a te, Mævi, ex reditu fundi Speratiani præstari volo Arrio Pamphilo et Arrio Sticho ex die mortis meæ annuos sescentos quotannis, quoad vivent’․ quæsitum est, cum Mævius annua alimenta præstiterit, post mortem autem eius fundus ad heredem Titiæ pleno iure redierit, an alimenta ex fideicommisso Pamphilo et Sticho debeantur․ respondi nihil proponi, cur debeant præstari ab heredibus Titiæ, cum ab usufructuario alimenta relicta sunt․ idem quæsiit, an ab heredibus Mævii legatarii præstanda sint․ respondit nihil ab herede legatarii, nisi testatorem manifeste probetur voluisse etiam finito usu fructu præstari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei parandæ sufficeret.

D.33.1.19.1 Qui Marco homini docto certa annua præstabat, testamento cavit: ‘domina sanctissima, scio te de amicis meis curaturam, ne quid his desit: verum tamen et Marco dari octingenta’: quæsitum est, an Marcus præstitis sibi ex causa legati octingentis annua quoque consequi debeat․ respondit nihil proponi, cur non secundum ea, quæ in consultatione collata essent, debeantur.

D.33.1.19.2 ‘Lucio Titio auri pondo tria, quæ viva præstabam’․ quæro, cum testatrix quadraginta Titio, quoad viveret, salarii nomine certam summam et amplius festorum dierum nomine certum pondus argenti aut pro eo pretium præstiterit, an eadem ex causa legati vel fideicommissi ab heredibus eius Titio præstari debeant․ respondit nihil proponi, cur præstanda non sunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑