Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 33.1.18

DE ANNUIS LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS

inscriptio Scævola libro quarto decimo digestorum

D.33.1.18pr. Codicillis testamento confirmatis fundum libertis legavit eumque alienari vetuit, sed pertinere voluit et ad filios libertorum vel ex his natos: deinde hæc verba adiecit: ‘a quibus præstari volo heredi ex reditu eius fundi decem per annos singulos usque ad annos triginta quinque a die mortis meæ’․ quæsitum est, cum heres a Titio institutus intra trigesimum quintum annum ætatis decesserit, an residui temporis fideicommissum ex verbis supra scriptis heredis quoque heredi debeatur․ respondit deberi, nisi ostendatur a libertis testatorem ad heredis trigesimum quintum annum respexisse.

D.33.1.18.1 Sticho alumno suo centum et menstruos decem et annuos centum dari voluit et Semproniam, quam heredem ex triente instituerat, rogavit in hæc verba: ‘fidei tuæ committo, Sempronia soror, uti legata, quæ alumnis meis reliqui, ex medio recipias et apud te habeas, quoad usque commendatos habeas’․ quæsitum est, cum Sempronia, cuius fidei commissum sit, abstinuerat se hereditate antequam secundum voluntatem defuncti perciperet pecuniam alumnis relictam, an Sticho de legatis actio etiam ante vicesimum quintum annum competat. respondit competere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑