Digesta Iustiniani 33.1.10
inscriptio Papinianus libro octavo responsorum
D.33.1.10pr. ‘Seio amico fidelissimo, si voluerit, sicut meis negotiis interveniebat, eodem modo filiorum meorum intervenire, annuos senos aureos et habitationem qua utitur præstari volo’․ non ideo minus annua Seio pro parte hereditaria viventis filiæ deberi placuit, quod ex tribus filiis Titiæ duo aliis heredibus institutis vita decesserunt, cum tam labor quam pecunia divisionem reciperent.
D.33.1.10.1 ‘Medico Sempronio quæ viva præstabam, dari volo’: ea videntur relicta, quæ certam formam erogationis annuæ, non incertam liberalitatis voluntatem habuerunt.
D.33.1.10.2 ‘Uxori præter id, quod a me vivo annui nomine accipiebat, aureos centum dari volo’: annum videtur et semel centum aureos reliquisse.
D.33.1.10.3 ‘Libertis dari volo quæ viva præstabam’: et habitatio præstabitur: sumptus iumentorum non debebitur, quem actori domina præstare solita fuit utilitatis suæ causa: ideo nec sumptum medicamentorum medicus libertus recte petet, quem ut patronam eiusque familiam curaret, acceptabat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
