Digesta Iustiniani 32.55.1
D.32.55.1 Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit, cui ligna legata sunt, ad eum omnia ligna pertinere, quæ alio nomine non appellantur, veluti virgæ carbones nuclei olivarum, quibus ad nullam aliam rem nisi ad comburendum possit uti: sed et balani vel si qui alii nuclei.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
