Digesta Iustiniani 30.39.1
D.30.39.1 Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis servorum vel vecturis iumentorum vel naulis navium dicendum․ quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum ædificiorum intellegendum erit․ in usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum æstimabit et statuet․ ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interierit, æstimatio eius præstatur․ item partus ancillarum et, si servus fuerit legatus, et hereditas vel legatum vel quid per eum adquisitum sit heres præstare debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
