Digesta Iustiniani 3.6.1
inscriptio Ulpianus libro decimo ad edictum
D.3.6.1pr. In eum qui, ut calumniæ causa negotium faceret vel non faceret, pecuniam accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pecuniæ, quam accepisse dicetur, post annum simpli in factum actio competit.
D.3.6.1.1 Hoc autem iudicium non solum in pecuniariis causis, sed et ad publica crimina pertinere Pomponius scribit, maxime cum et lege repetundarum teneatur, qui ob negotium faciendum aut non faciendum per calumniam pecuniam accepit.
D.3.6.1.2 Qui autem accepit pecuniam sive ante iudicium sive post iudicium acceptum, tenetur.
D.3.6.1.3 Sed et constitutio imperatoris nostri, quæ scripta est ad Cassium Sabinum, prohibuit iudici vel adversario in publicis vel privatis vel fiscalibus causis pecuniam dare, et ex hac causa litem perire iussit․ nam tractari potest, si adversarius non per calumniam transigendi animo accepit, an constitutio cessat? et puto cessare sicuti hoc quoque iudicium: neque enim transactionibus est interdictum, sed sordidis concussionibus.
D.3.6.1.4 Pecuniam autem accepisse dicemus etiam si aliquid pro pecunia accepimus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
