Digesta Iustiniani 3.5.ult
inscriptio Africanus libro octavo quæstionum
D.3.5.48 Si rem, quam servus venditus subripuisset a me venditore, emptor vendiderit eaque in rerum natura esse desierit, de pretio negotiorum gestorum actio mihi danda sit, ut dari deberet, si negotium, quod tuum esse existimares, cum esset meum, gessisses: sicut ex contrario in me tibi daretur, si, cum hereditatem quæ ad me pertinet tuam putares, res tuas proprias legatas solvisses, quandoque de ea solutione liberarer.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
