Digesta Iustiniani 3.5.44
inscriptio Ulpianus libro quarto opinionum
D.3.5.44pr. Quæ utiliter in negotia alicuius erogantur, in quibus est etiam sumptus honeste ad honores per gradus pertinentes factus, actione negotiorum gestorum peti possunt.
D.3.5.44.1 Qui pure testamento libertatem acceperunt, actus, quem viventibus dominis administraverunt, rationem reddere non compelluntur.
D.3.5.44.2 Titius pecuniam creditoribus hereditariis solvit existimans sororem suam defuncto heredem testamento extitisse․ quamvis animo gerendi sororis negotia id fecisset, veritate tamen filiorum defuncti, qui sui heredes patri sublato testamento erant, gessisset: quia æquum est in damno eum non versari, actione negotiorum gestorum id eum petere placuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
