Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.5.37

DE NEGOTIIS GESTIS

inscriptio Tryphoninus libro secundo disputationum

D.3.5.37 Qui sine usuris pecuniam debebat, creditoris sui gessit negotia: quæsitum est, an negotiorum gestorum actione summæ illius usuras præstare debeat․ dixi, si a semet ipso exigere eum oportuit, debiturum usuras: quod si dies solvendæ pecuniæ tempore quo negotia gerebat nondum venerat, usuras non debiturum: sed die præterito si non intulit rationibus creditoris cuius negotia gerebat eam pecuniam a se debitam, merito usuras bonæ fidei iudicio præstaturum․ sed quas usuras debebit, videamus: utrum eas, quibus aliis idem creditor fænerasset, an et maximas usuras: quoniam ubi quis eius pecuniam, cuius tutelam negotiave administrat, aut magistratus municipii publicam in usus suos convertit, maximas usuras præstat, ut est constitutum a divis principibus․ sed istius diversa causa est, qui non sibi sumpsit ex administratione nummos, sed ab amico accepit et ante negotiorum administrationem․ nam illi, de quibus constitutum est, cum gratuitam, certe integram et abstinentem omni lucro præstare fidem deberent, licentia, qua videntur abuti, maximis usuris vice cuiusdam poenæ subiciuntur: hic bona ratione accepit ab alio mutuum et usuris, quia non solvit, non quia ex negotiis quæ gerebat ad se pecuniam transtulit, condemnandus est․ multum autem refert, incipiat nunc debitum an ante nomen fuerit debitoris, quod satis est ex non usurario facere usurarium.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑