Digesta Iustiniani 3.5.35.2
inscriptio Paulus libro quarto quæstionum
D.3.5.35 Si liber homo bona fide mihi serviens mutuam pecuniam sumpserit eamque in rem meam verterit, qua actione id, quod in rem nostram vertit, reddere debeam, videndum est: non enim quasi amici, sed quasi domini negotium gessit․ sed negotiorum gestorum actio danda est: quæ desinit competere, si creditori eius soluta sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
