Digesta Iustiniani 3.5.31
inscriptio Papinianus libro tertio responsorum
D.3.5.31pr. Fideiussor imperitia lapsus alterius quoque contractus, qui personam eius non contingebat, pignora vel hypothecas suscepit et utramque pecuniam creditori solvit, existimans indemnitati suæ confusis prædiis consuli posse․ ob eas res iudicio mandati frustra convenietur et ipse debitorem frustra conveniet, negotiorum autem gestorum actio utrique necessaria erit: in qua lite culpam æstimari satis est, non etiam casum, quia prædo fideiussor non videtur. creditor ob id factum ad restituendum iudicio, quod de pignore dato redditur, cum videatur ius suum vendidisse, non tenebitur.
D.3.5.31.1 Ignorante virgine mater a sponso filiæ res donatas suscepit: quia mandati vel depositi cessat actio, negotiorum gestorum agitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
