Digesta Iustiniani 3.5.30
inscriptio Papinianus libro secundo responsorum
D.3.5.30pr. Liberto vel amico mandavit pecuniam accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor intervenit: etiamsi pecunia non sit in rem eius versa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio creditori vel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriæ actionis.
D.3.5.30.1 Inter negotia Sempronii, quæ gerebat, ignorans Titii negotium gessit: ob eam quoque speciem Sempronio tenebitur, sed ei cautionem indemnitatis officio iudicis præberi necesse est adversus Titium, cui datur actio․ idem in tutore iuris est.
D.3.5.30.2 Litem in iudicium deductam et a reo desertam frustratoris amicus ultro egit, causas absentiæ eius allegans iudici: culpam contraxisse non videbitur, quod sententia contra absentem dicta ipse non provocavit․ Ulpianus notat: hoc verum est, quia frustrator condemnatus est: ceterum si amicus, cum absentem defenderet condemnatus, negotiorum gestorum aget, poterit ei imputari, si cum posset non appellasset.
D.3.5.30.3 Qui aliena negotia gerit, usuras præstare cogitur eius scilicet pecuniæ, quæ purgatis necessariis sumptibus superest.
D.3.5.30.4 Libertos certam pecuniam accipere testator ad sumptum monumenti voluit: si quid amplius fuerit erogatum, iudicio negotiorum gestorum ab herede non recte petetur nec iure fideicommissi, cum voluntas finem erogationis fecerit.
D.3.5.30.5 Tutoris heres impubes filius ob ea, quæ tutor eius in rebus pupillæ paternæ gessit, non tenetur, sed tutor proprio nomine iudicio negotiorum gestorum convenietur.
D.3.5.30.6 Quamquam mater filii negotia secundum patris voluntatem pietatis fiducia gerat, tamen ius actoris periculo suo litium causa constituendi non habebit, quia nec ipsa filii nomine recte agit aut res bonorum eius alienat vel debitorem impuberis accipiendo pecuniam liberat.
D.3.5.30.7 Uno defendente causam communis aquæ sententia prædio datur: sed qui sumptus necessarios ac probabiles in communi lite fecit, negotiorum gestorum actionem habet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
