Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.5.3

DE NEGOTIIS GESTIS

inscriptio Ulpianus libro decimo ad edictum

D.3.5.3pr. Ait prætor: ‘Si quis negotia alterius, sive quis negotia, quæ cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo.’

D.3.5.3.1 Hæc verba ‘si quis’ sic sunt accipienda ‘sive quæ’: nam et mulieres negotiorum gestorum agere posse et conveniri non dubitatur.

D.3.5.3.2 ‘Negotia’ sic accipe, sive unum sive plura.

D.3.5.3.3 ‘Alterius’, inquit: et hoc ad utrumque sexum refertur.

D.3.5.3.4 Pupillus sane si negotia gesserit, post rescriptum divi Pii etiam conveniri potest in id quod factus est locupletior: agendo autem compensationem eius quod gessit patitur.

D.3.5.3.5 Et si furiosi negotia gesserim, competit mihi adversus eum negotiorum gestorum actio: curatori autem furiosi vel furiosæ adversus eum eamve dandam actionem Labeo ait.

D.3.5.3.6 Hæc verba: ‘sive quis negotia, quæ cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit’ significant illud tempus, quo quis post mortem alicuius negotia gessit: de quo fuit necessarium edicere, quoniam neque testatoris iam defuncti neque heredis qui nondum adiit negotium gessisse videtur․ sed si quid accessit post mortem, ut puta partus et fetus et fructus, vel si quid servi adquisierint: etsi his verbis non continentur, pro adiecto tamen debent accipi.

D.3.5.3.7 Hæc autem actio cum ex negotio gesto oriatur, et heredi et in heredem competit.

D.3.5.3.8 Si exsecutor a prætore in negotio meo datus dolum mihi fecerit, dabitur mihi adversus eum actio.

D.3.5.3.9 Interdum in negotiorum gestorum actione Labeo scribit dolum solummodo versari: nam si affectione coactus, ne bona mea distrahantur, negotiis te meis optuleris, æquissimum esse dolum dumtaxat te præstare: quæ sententia habet æquitatem.

D.3.5.3.10 Hac actione tenetur non solum is qui sponte et nulla necessitate cogente immiscuit se negotiis alienis et ea gessit, verum et is qui aliqua necessitate urguente vel necessitatis suspicione gessit.

D.3.5.3.11 Apud Marcellum libro secundo digestorum quæritur, si, cum proposuissem negotia Titii gerere, tu mihi mandaveris ut geram, an utraque actione uti possim? et ego puto utramque locum habere. quemadmodum ipse Marcellus scribit, si fideiussorem accepero negotia gesturus: nam et hic dicit adversus utrumque esse actionem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑