Digesta Iustiniani 3.5.21.2
inscriptio Gaius libro tertio ad edictum provinciale
D.3.5.21 Sive hereditaria negotia sive ea, quæ alicuius essent, gerens aliquis necessario rem emerit, licet ea interierit, poterit quod impenderit iudicio negotiorum gestorum consequi: veluti si frumentum aut vinum familiæ paraverit idque casu quodam interierit, forte incendio ruina․ sed ita scilicet hoc dici potest, si ipsa ruina vel incendium sine vitio eius acciderit: nam cum propter ipsam ruinam aut incendium damnandus sit, absurdum est eum istarum rerum nomine, quæ ita consumptæ sunt, quicquam consequi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
