Digesta Iustiniani 3.5.12
inscriptio Paulus libro nono ad edictum
D.3.5.12 Debitor meus, qui mihi quinquaginta debebat, decessit: huius hereditatis curationem suscepi et impendi decem: deinde redacta ex venditione rei hereditariæ centum in arca reposui: hæc sine culpa mea perierunt․ quæsitum est, an ab herede, qui quandoque extitisset, vel creditam pecuniam quinquaginta petere possim vel decem quæ impendi․ Iulianus scribit in eo verti quæstionem, ut animadvertamus, an iustam causam habuerim seponendorum centum: nam si debuerim et mihi et ceteris hereditariis creditoribus solvere, periculum non solum sexaginta, sed et reliquorum quadraginta me præstaturum, decem tamen quæ impenderim retenturum, id est sola nonaginta restituenda․ si vero iusta causa fuerit, propter quam integra centum custodirentur, veluti si periculum erat, ne prædia in publicum committerentur, ne poena traiecticiæ pecuniæ augeretur aut ex compromisso committeretur: non solum decem, quæ in hereditaria negotia impenderim, sed etiam quinquaginta quæ mihi debita sunt ab herede me consequi posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
