Digesta Iustiniani 3.5.11
inscriptio Ulpianus libro decimo ad edictum
D.3.5.11pr. Successori eius, cuius fuerunt negotia, qui apud hostes decessit, hæc actio danda erit.
D.3.5.11.1 Sed si filii familias militis defuncti testamento facto gessi, similiter erit danda actio.
D.3.5.11.2 Sicut autem in negotiis vivorum gestis sufficit utiliter negotium gestum, ita et in bonis mortuorum, licet diversus exitus sit secutus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
