Digesta Iustiniani 3.5.10.ult
inscriptio Pomponius libro vicensimo primo ad Quintum Mucium
D.3.5.10 Si negotia absentis et ignorantis geras, et culpam et dolum præstare debes․ sed Proculus interdum etiam casum præstare debere, veluti si novum negotium, quod non sit solitus absens facere, tu nomine eius geras: veluti venales novicios coemendo vel aliquam negotiationem ineundo․ nam si quid damnum ex ea re secutum fuerit, te sequetur, lucrum vero absentem: quod si in quibusdam lucrum factum fuerit, in quibusdam damnum, absens pensare lucrum cum damno debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
