Digesta Iustiniani 3.4.7
inscriptio Ulpianus libro decimo ad edictum
D.3.4.7pr. Sicut municipum nomine actionem prætor dedit, ita et adversus eos iustissime edicendum putavit․ sed et legato, qui in negotium publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes.
D.3.4.7.1 Si quid universitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet universitas singuli debent.
D.3.4.7.2 In decurionibus vel aliis universitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat vel omnes immutati sint․ sed si universitas ad unum redit, magis admittitur posse eum convenire et conveniri, cum ius omnium in unum recciderit et stet nomen universitatis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
