Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.4.6.ult

QUOD CUIUSCUMQUE UNIVERSITATIS NOMINE VEL CONTRA EAM AGATUR

inscriptio Paulus libro nono ad edictum

D.3.4.6pr. item eorum, qui in eiusdem potestate sunt: quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona․ quod et in honorum petitione erit servandum, nisi lex municipii vel perpetua consuetudo prohibeat.

D.3.4.6.1 Si decuriones decreverunt actionem per eum movendam quem duumviri elegerint, is videtur ab ordine electus et ideo experiri potest: parvi enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo negotium dedit. sed si ita decreverint, ut quæcumque incidisset controversia, eius petendæ negotium Titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit videri de ea re, quæ adhuc in controversia non sit, decreto datam persecutionem․ sed hodie hæc omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari.

D.3.4.6.2 Quid si actor datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an exceptio ei noceat? et puto sic hoc accipiendum, ut ei permissa videatur, cui et permissa durat.

D.3.4.6.3 Actor universitatis si agat, compellitur etiam defendere, non autem compellitur cavere de rato․ sed interdum si de decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem․ actor itaque iste procuratoris partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit․ et constitui ei potest․ ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam procuratoris. actor etiam filius familias dari potest.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑