Digesta Iustiniani 3.3.8.2
inscriptio Ulpianus libro octavo ad edictum
D.3.3.8pr. Filius familias et ad agendum dare procuratorem potest, si qua sit actio, qua ipse experiri potest: non solum si castrense peculium habeat, sed et quivis filius familias: ut puta iniuriam passus dabit ad iniuriarum actionem, si forte neque pater præsens sit nec patris procurator velit experiri, et erit iure ab ipso filio familias procurator datus․ hoc amplius Iulianus scribit, et si filio familias patri per filium eius in eadem potestate manentem fiat iniuria neque avus præsens sit, posse patrem procuratorem dare ad ulciscendam iniuriam, quam nepos absentis passus est․ ad defendendum quoque poterit filius familias procuratorem dare․ sed et filia familias poterit dare procuratorem ad iniuriarum actionem․ nam quod ad dotis exactionem cum patre dat procuratorem, supervacuum esse Valerius Severus scribit, cum sufficiat patrem dare ex filiæ voluntate․ sed puto, si forte pater absens sit vel suspectæ vitæ, quo casu solet filiæ competere de dote actio, posse eam procuratorem dare․ ipse quoque filius procurator dari poterit et ad agendum et ad defendendum.
D.3.3.8.1 Invitus procurator non solet dari․ invitum accipere debemus non eum tantum qui contradicit, verum eum quoque qui consensisse non probatur.
D.3.3.8.2 Veterani procuratores fieri possunt: milites autem nec si velit adversarius procuratores dari possunt, nisi hoc tempore litis contestatæ quocumque casu prætermissum est: excepto eo qui in rem suam procurator datus est, vel qui communem causam omnis sui numeri persequatur vel suscipit, quibus talis procuratio concessa est.
D.3.3.8.3 ‘Procuratorem ad litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solvi exposuit’, prætor ait, ‘iudicium accipere cogam’․ Verum ex causa non debebit compelli․ ut puta inimicitiæ capitales intervenerunt inter ipsum procuratorem et dominum: scribit Iulianus debere in procuratorem denegari actionem․ item si dignitas accesserit procuratori: vel rei publicæ causa afuturus sit:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
