Digesta Iustiniani 3.3.51
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo ad edictum
D.3.3.51pr. Minor viginti quinque annis si defensor existat, ex quibus causis in integrum restitui possit, defensor idoneus non est, quia et ipsi et fideiussoribus eius per in integrum restitutionem succurritur.
D.3.3.51.1 Quoniam tamen defendere est eandem vicem quam reus subire, defensor mariti in amplius quam maritus facere possit non est condemnandus.
D.3.3.51.2 Is qui suscepit defensionem, etsi locupletissimus sit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
