Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.3.46.2

DE PROCURATORIBUS ET DEFENSORIBUS

inscriptio Gaius libro tertio ad edictum provinciale

D.3.3.46pr. Qui proprio nomine iudicium accepisset, si vellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sollemniterque pro iudicatum solvi satisdatione cavere.

D.3.3.46.1 Ei qui defendit eum, cuius nomine ipse non agat, liberum est vel in unam rem defendere.

D.3.3.46.2 Qui alium defendit, satisdare cogitur: nemo enim alienæ litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur.

D.3.3.46.3 Item quæritur, si iudicium acceperit defensor et actor in integrum restitutus sit, an cogendus sit restitutorium iudicium accipere: et magis placet cogendum.

D.3.3.46.4 Procurator ut in ceteris quoque negotiis gerendis, ita et in litibus ex bona fide rationem reddere debet․ itaque quod ex lite consecutus erit sive principaliter ipsius rei nomine sive extrinsecus ob eam rem, debet mandati iudicio restituere usque adeo, ut et si per errorem aut iniuriam iudicis non debitum consecutus fuerit, id quoque reddere debeat.

D.3.3.46.5 Item contra quod ob rem iudicatam procurator solverit, contrario mandati iudicio reciperare debet: poenam autem, quam ex suo delicto præstitit, reciperare non debet.

D.3.3.46.6 Litis impendia bona fide facta vel ab actoris procuratore vel a rei debere ei restitui æquitas suadet.

D.3.3.46.7 Si duobus mandata sit administratio negotiorum, quorum alter debitor sit mandatoris, an alter cum eo recte acturus sit? et utique recte: non enim ob id minus procurator intellegitur, quod is quoque cum quo agitur procurator sit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑