Digesta Iustiniani 3.3.45.4
inscriptio Paulus libro nono ad edictum
D.3.3.45pr. non cogendum․ Sabinus autem nullas prætoris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi posse: at si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia vir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur․ sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est.
D.3.3.45.1 Qui ita de publico agunt, ut et privatum commodum defendant, causa cognita permittuntur procuratorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur.
D.3.3.45.2 Si procuratori opus novum nuntiatum sit isque interdicto utatur ‘ne ei vis fiat ædificanti’, defensoris partes eum sustinere nec compelli cavere ratam rem dominum habiturum Iulianus ait, et si satisdederit, non animadverto, inquit Iulianus, quo casu stipulatio committatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
