Digesta Iustiniani 3.3.43.3
inscriptio Paulus libro nono ad edictum
D.3.3.43pr. Mutus et surdus per eum modum qui procedere potest procuratorem dare non prohibentur: forsitan et ipsi dantur non quidem ad agendum, sed ad administrandum.
D.3.3.43.1 Cum quæretur, an alicui procuratorem habere liceat, inspiciendum erit, an non prohibeatur procuratorem dare, quia hoc edictum prohibitorium est.
D.3.3.43.2 In popularibus actionibus, ubi quis quasi unus ex populo agit, defensionem ut procurator præstare cogendus non est.
D.3.3.43.3 Is, qui curatorem alicui præsenti petat, non aliter audietur nisi adulto consentiente: quod si absenti, ratam rem eum habiturum necesse habet dare.
D.3.3.43.4 Poena non defendentis procuratoris hæc est, ut denegetur ei actio.
D.3.3.43.5 Si procurator agat et præsens sit absentis servus, atilicinus ait servo cavendum, non procuratori.
D.3.3.43.6 Qui non cogitur defendere absentem, tamen si iudicatum solvi satisdedit defendendi absentis gratia, cogendum procuratorem iudicium accipere, ne decipiatur is qui satis accepit: nam eos, qui non coguntur rem defendere, post satisdationem cogi․ Labeo causa cognita temperandum, et si captio actoris sit propter temporis tractum, iudicium eum accipere cogendum: quod si aut adfinitas dirempta sit aut inimicitiæ intercesserint aut bona absentis possideri coeperint
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
