Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.3.39

DE PROCURATORIBUS ET DEFENSORIBUS

inscriptio Ulpianus libro nono ad edictum

D.3.3.39pr. Non solum autem in actionibus et interdictis et in stipulationibus debet dominum defendere, verum in interrogationibus quoque, ut in iure interrogatus ex omnibus causis respondeat, ex quibus dominus. an igitur heres sit absens, respondere debebit et si responderit vel tacuerit, tenebitur.

D.3.3.39.1 Qui alieno nomine agit quamcumque actionem, id ratum habiturum eum ad quem ea res pertinebit cavere debet․ sed interdum licet suo nomine procurator experiatur, tamen de rato debebit cavere, ut Pomponius libro vicensimo quarto scribit․ ut puta iusiurandum procuratori rettulit, iuravit absenti dari oportere: agit hoc iudicio suo nomine propter suum iusiurandum ( neque enim hæc actio domino competere potuit): sed debebit de rato cavere․ sed et si procuratori constitutum est et ex ea causa agat: dubitandum non est, quin locus sit de rato cautioni, idque Pomponius scribit.

D.3.3.39.2 Quæritur apud Iulianum: utrum dominum solum ratam rem habere debet satisdare an etiam ceteros creditores? et ait dumtaxat de domino cavendum nec illis verbis ‘ad quem ea res pertinet’ creditores contineri: nam nec ipsi domino hæc incumbebat cautio.

D.3.3.39.3 Si de dote agat pater, cavere debet ratam rem filiam habituram: sed et defendere eam debet, ut et Marcellus scribit.

D.3.3.39.4 Si pater filii nomine iniuriarum agat, cum duæ sint actiones una patris altera filii, cessat de rato cautio.

D.3.3.39.5 Si status controversiam cui faciat procurator, sive ex servitute in libertatem adversus eum quis litiget sive ipse ex libertate in servitutem petat, debet cavere ratam rem dominum habiturum․ et ita edicto scriptum est, ut ex utroque latere quasi actor habeatur.

D.3.3.39.6 Est et casus, quo quis eiusdem actionis nomine et de rato caveat et iudicatum solvi․ ut puta postulata est cognitio de in integrum restitutione, cum minor circumscriptus in venditione diceretur: alterius procurator existit: debet cavere hic procurator et ratam rem dominum habiturum, ne forte dominus reversus velit quid petere, item iudicatum solvi, ut si quid forte propter hanc restitutionem in integrum præstari adulescenti debeat, hoc præstetur․ et hæc ita Pomponius libro vicensimo quinto ad edictum scribit.

D.3.3.39.7 Item ait, si suspectus tutor postuletur, defensorem eius oportere etiam de rato cavere, ne reversus ille velit retractare quod actum est․ sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famæ causa est, nisi constet ei a tutore mandatum nominatim, aut si etiam absente tutore, quasi non defenderetur, prætor erat cogniturus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑