Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.3.35.1

DE PROCURATORIBUS ET DEFENSORIBUS

inscriptio Ulpianus libro nono ad edictum

D.3.3.35pr. Sed et hæ personæ procuratorum debebunt defendere, quibus sine mandatu agere licet: ut puta liberi, licet sint in potestate, item parentes et fratres et adfines et liberti.

D.3.3.35.1 Patronus libertum et per procuratorem ut ingratum accusare potest et libertus per procuratorem respondere.

D.3.3.35.2 Non solum autem si actio postuletur a procuratore, sed et si præiudicium vel interdictum, vel si stipulatione legatorum vel damni infecti velit caveri: debebit absentem defendere in competenti tribunali et eadem provincia․ ceterum cogi eum etiam in provincia de Roma abire vel e contrario vel a provincia in aliam provinciam et defendere durum est.

D.3.3.35.3 Defendere autem est id facere quod dominus in litem faceret, et cavere idonee: nec debebit durior condicio procuratoris fieri quam est domini, præterquam in satisdando․ præter satisdationem procurator ita defendere videtur, si iudicium accipiat․ unde quæsitum est apud Iulianum, an compellatur, an vero sufficiat ob rem non defensam stipulationem committi․ et Iulianus scribit libro tertio digestorum compellendum accipere iudicium: nisi et agendum causa cognita recusaverit vel ex iusta causa remotus fuerit. defendere videtur procurator et si in possessionem venire patiatur, cum quis damni infecti satis vel legatorum desideret,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑