Digesta Iustiniani 3.3.33.2
inscriptio Ulpianus libro nono ad edictum
D.3.3.33pr. Servum quoque et filium familias procuratorem posse habere aiunt․ et quantum ad filium familias verum est: in servo subsistimus․ et negotia quidem peculiaria servi posse gerere aliquem et hoc casu procuratorem eius esse admittimus, quod et Labeoni videtur: actionem autem intendere vetamus.
D.3.3.33.1 Eum vero qui de statu suo litigat procuratorem habere posse non dubitamus non solum in administratione rerum, sed etiam in actionibus, quæ ei vel adversus eum competant, ex possessione sive servitutis sive libertatis de suo statu litigat․ ex contrario quoque eum procuratorem dari posse manifestum est.
D.3.3.33.2 Publice utile est absentes a quibuscumque defendi: nam et in capitalibus iudiciis defensio datur․ ubicumque itaque absens quis damnari potest, ibi quemvis verba pro eo facientem et innocentiam excusantem audiri æquum est et ordinarium admittere: quod et ex rescripto imperatoris nostri apparet.
D.3.3.33.3 Ait prætor: ‘Cuius nomine quis actionem dari sibi postulabit, is eum viri boni arbitratu defendat: et ei quo nomine aget id ratum habere eum ad quem ea res pertinet, boni viri arbitratu satisdet.’
D.3.3.33.4 Æquum prætori visum est eum, qui alicuius nomine procurator experitur, eundem etiam defensionem suscipere.
D.3.3.33.5 Si quis in rem suam procurator interveniat, adhuc erit dicendum debere eum defendere: nisi forte ex necessitate fuerit factus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
