Digesta Iustiniani 3.3.27.pr
inscriptio Ulpianus libro nono ad edictum
D.3.3.27pr. In causæ cognitione etiam hoc versabitur, ut ita demum transferri a procuratore iudicium permittatur, si quis omnia iudicii ab eo transferre paratus sit․ ceterum si velit quædam transferre, quædam relinquere, iuste procurator hanc inconstantiam recusabit․ sed hæc ita, si mandato domini procurator egit․ ceterum si mandatum non est, cum neque in iudicium quicquam deduxerit, nec tu ea comprobasti: quæ invito te acta sunt tibi non præiudicant ideoque translatio earum litium non est tibi necessaria, ne alieno facto onereris․ hæc autem cognitio procuratoris mutandi prætoris est.
D.3.3.27.1 Si ex parte actoris litis translatio fiat, dicimus committi iudicatum solvi stipulationem a reo factam, idque et Neratius probat et Iulianus et hoc iure utimur: scilicet si dominus satis accepit․ sed et si procurator satis accepit et transferatur iudicium in dominum, verius est committi et ex stipulatu actionem a procuratore in dominum transferri․ sed et si a domino vel a procuratore in procuratorem iudicium transferatur, non dubitat Marcellus, quin committatur stipulatio․ et hæc vera sunt․ et licet procuratori commissa sit stipulatio, tamen domino erit danda utilis ex stipulatu actio, directa penitus tollenda.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
