Digesta Iustiniani 3.3.1
inscriptio Ulpianus libro nono ad edictum
D.3.3.1pr. Procurator est qui aliena negotia mandatu domini administrat.
D.3.3.1.1 Procurator autem vel omnium rerum vel unius rei esse potest constitutus vel coram vel per nuntium vel per epistulam: quamvis quidam, ut Pomponius libro vicensimo quarto scribit, non putent unius rei mandatum suscipientem procuratorem esse: sicuti ne is quidem, qui rem perferendam vel epistulam vel nuntium perferendum suscepit, proprie procurator appellatur․ sed verius est eum quoque procuratorem esse qui ad unam rem datus sit.
D.3.3.1.2 Usus autem procuratoris perquam necessarius est, ut qui rebus suis ipsi superesse vel nolunt vel non possunt, per alios possint vel agere vel conveniri.
D.3.3.1.3 Dari autem procurator et absens potest,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
