Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.2.4.4

DE HIS QUI NOTANTUR INFAMIA

inscriptio Ulpianus libro sexto ad edictum

D.3.2.4pr. Athletas autem Sabinus et Cassius responderunt omnino artem ludicram non facere: virtutis enim gratia hoc facere․ et generaliter ita omnes opinantur et utile videtur, ut neque thymelici neque xystici neque agitatores nec qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deserviunt, ignominiosi habeantur.

D.3.2.4.1 Designatores autem, quos Græci βραβευτὰς appellant, artem ludicram non facere Celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant․ et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur.

D.3.2.4.2 Ait prætor: ‘qui lenocinium fecerit’․ lenocinium facit qui quæstuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc quæstum exercet, in eadem causa est․ sive autem principaliter hoc negotium gerat sive alterius negotiationis accessione utatur (ut puta si caupo fuit vel stabularius et mancipia talia habuit ministrantia et occasione ministerii quæstum facientia: sive balneator fuerit, velut in quibusdam provinciis fit, in balineis ad custodienda vestimenta conducta habens mancipia hoc genus observantia in officina), lenocinii poena tenebitur.

D.3.2.4.3 Pomponius et eum, qui in servitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait.

D.3.2.4.4 Calumniator ita demum notatur, si fuerit calumniæ causa damnatus: neque enim sufficit calumniatum: item prævaricator․ prævaricator autem est quasi varicator, qui diversam partem adiuvat prodita causa sua: quod nomen Labeo a varia certatione tractum ait, nam qui prævaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex adversa.

D.3.2.4.5 Item ‘si qui furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusve erit’ simili modo infames sunt,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑