Digesta Iustiniani 3.2.21
inscriptio Paulus libro secundo responsorum
D.3.2.21 Lucius Titius crimen intendit Gaio Seio quasi iniuriam passus atque in eam rem testationem apud præfectum prætorio recitavit: præfectus fide non habita testationis nullam iniuriam Lucium Titium passum esse a Gaio Seio pronuntiavit․ quæro, an testes, quorum testimonium reprobatum est, quasi ex falso testimonio inter infames habentur․ Paulus respondit nihil proponi, cur hi, de quibus quæritur, infamium loco haberi debeant, cum non oportet ex sententia sive iusta sive iniusta pro alio habita alium prægravari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
