Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.2.2.pr

DE HIS QUI NOTANTUR INFAMIA

inscriptio Ulpianus libro sexto ad edictum

D.3.2.2pr. Quod ait prætor: ‘qui ab exercitu dimissus erit’: dimissum accipere debemus militem caligatum, vel si quis alius usque ad centurionem, vel præfectum cohortis vel alæ vel legionis, vel tribunum sive cohortis sive legionis dimissus est․ hoc amplius Pomponius ait etiam eum, qui exercitui præest, licet consularibus insignibus utitur, ignominiæ causa ab imperatore missum hac nota laborare: ergo et si dux cum exercitui præest dimissus erit, notatur, et si princeps dimiserit et adiecerit ignominiæ causa se mittere, ut plerumque facit, non dubitabis et ex edicto prætoris eum infamia esse notatum: non tamen si citra indignationem principis successor ei datus est.

D.3.2.2.1 Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos militum: nam exercitui præesse dicimus eum, qui legionem vel legiones cum suis auxiliis ab imperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum missus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus.

D.3.2.2.2 ‘Ignominiæ causa missum’ : hoc ideo adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum․ est honesta, quæ emeritis stipendiis vel ante ab imperatore indulgetur: est causaria, quæ propter valetudinem laboribus militiæ solvit: est ignominiosa․ ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit nominatim ignominiæ causa se mittere․ semper enim debet addere, cur miles mittatur․ sed et si eum exauctoraverit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet non addidisset ignominiæ causa se eum exauctorasse․ est et quartum genus missionis, si quis evitandorum munerum causa militiam subisset: hæc autem missio existimationem non lædit, ut est sæpissime rescriptum.

D.3.2.2.3 Miles, qui lege Iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiæ causa solvat.

D.3.2.2.4 Ignominia autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet.

D.3.2.2.5 Ait prætor: ‘qui in scænam prodierit, infamis est’․ scæna est, ut Labeo definit, quæ ludorum faciendorum causa quolibet loco, ubi quis consistat moveaturque spectaculum sui præbiturus, posita sit in publico privatove vel in vico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admittantur․ eos enim, qui quæstus causa in certamina descendunt et omnes propter præmium in scænam prodeuntes famosos esse Pegasus et Nerva filius responderunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑