Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.2.13

DE HIS QUI NOTANTUR INFAMIA

inscriptio Ulpianus libro sexto ad edictum

D.3.2.13pr. Quid ergo si non ducere sit passus, sed posteaquam duxit ratum habuerit? ut puta initio ignoravit talem esse, postea scit? non notabitur: prætor enim ad initium nuptiarum se rettulit.

D.3.2.13.1 Si quis alieno nomine bina sponsalia constituerit, non notatur, nisi eius nomine constituat, quem quamve in potestate haberet: certe qui filium vel filiam constituere patitur, quodammodo ipse videtur constituisse.

D.3.2.13.2 Quod ait prætor ‘eodem tempore’ , non initium sponsaliorum eodem tempore factum accipiendum est, sed si in idem tempus concurrant.

D.3.2.13.3 Item si alteri sponsa, alteri nupta sit, ex sententia edicti punitur.

D.3.2.13.4 Cum autem factum notetur, etiamsi cum ea quis nuptias vel sponsalia constituat, quam uxorem ducere vel non potest vel fas non est, erit notatus.

D.3.2.13.5 Ex compromisso arbiter infamiam non facit, quia non per omnia sententia est.

D.3.2.13.6 Quantum ad infamiam pertinet, multum interest, in causa quæ agebatur causa cognita aliquid pronuntiatum sit an quædam extrinsecus sunt elocuta: nam ex his infamia non irrogatur.

D.3.2.13.7 Poena gravior ultra legem imposita existimationem conservat, ut et constitutum est et responsum․ ut puta si eum, qui parte bonorum multari debuit, præses relegaverit: dicendum erit duriori sententia cum eo transactum de existimatione eius idcircoque non esse infamem. sed si in causa furti nec manifesti in quadruplum iudex condemnavit, oneratum quidem reum poena aucta, nam ex furto non manifesto in duplum conveniri debuit: verum hanc rem existimationem ei non conservasse, quamvis, si in poena non pecuniaria eum onerasset, transactum cum eo videtur.

D.3.2.13.8 Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamvis publicum non est iudicium.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑