Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 3.1.1.7

DE POSTULANDO

inscriptio Ulpianus libro sexto ad edictum

D.3.1.1pr. Hunc titulum prætor proposuit habendæ rationis causa suæque dignitatis tuendæ et decoris sui causa, ne sine delectu passim apud se postuletur.

D.3.1.1.1 Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postulare, quibusdam vel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se permisit.

D.3.1.1.2 Postulare autem est desiderium suum vel amici sui in iure apud eum, qui iurisdictioni præest, exponere: vel alterius desiderio contradicere.

D.3.1.1.3 Initium autem fecit prætor ab his, qui in totum prohibentur postulare․ in quo edicto aut pueritiam aut casum excusavit. pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in totum complevit, prohibet postulare, quia moderatam hanc ætatem ratus est ad procedendum in publicum, qua ætate aut paulo maiore fertur Nerva filius et publice de iure responsitasse․ propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare: nec enim erat permittendum ei postulare, qui decretum prætoris exaudire non poterat, quod etiam ipsi erat periculosum futurum: nam non exaudito decreto prætoris, quasi non obtemperasset, poena ut contumax plecteretur.

D.3.1.1.4 Ait prætor: ‘Si non habebunt advocatum, ego dabo.’ nec solum his personis hanc humanitatem prætor solet exhibere, verum et si quis alius sit, qui certis ex causis vel ambitione adversarii vel metu patronum non invenit.

D.3.1.1.5 Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit prætor sexum et casum, item notavit personas in turpitudine notabiles․ sexum: dum feminas prohibet pro aliis postulare․ et ratio quidem prohibendi, ne contra pudicitiam sexui congruentem alienis causis se immisceant, ne virilibus officiis fungantur mulieres: origo vero introducta est a Carfania improbissima femina, quæ inverecunde postulans et magistratum inquietans causam dedit edicto․ casum: dum cæcum utrisque luminibus orbatum prætor repellit: videlicet quod insignia magistratus videre et revereri non possit․ refert etiam Labeo Publilium cæcum Asprenatis Noni patrem aversa sella a Bruto destitutum, cum vellet postulare․ quamvis autem cæcus pro alio postulare non possit, tamen et senatorium ordinem retinet et iudicandi officio fungitur․ numquid ergo et magistratus gerere possit? sed de hoc deliberabimus․ exstat quidem exemplum eius, qui gessit: Appius denique Claudius cæcus consiliis publicis intererat et in senatu severissimam dixit sententiam de Pyrrhi captivis․ sed melius est, ut dicamus retinere quidem iam coeptum magistratum posse, adspirare autem ad novum penitus prohiberi: idque multis comprobatur exemplis.

D.3.1.1.6 Removet autem a postulando pro aliis et eum, qui corpore suo muliebria passus est․ si quis tamen vi prædonum vel hostium stupratus est, non debet notari, ut et Pomponius ait․ et qui capitali crimine damnatus est, non debet pro alio postulare․ item senatus consulto etiam apud iudices pedaneos postulare prohibetur calumniæ publici iudicii damnatus․ et qui operas suas, ut cum bestiis depugnaret, locaverit․ bestias autem accipere debemus ex feritate magis, quam ex animalis genere: nam quid si leo sit, sed mansuetus, vel alia dentata mansueta? ergo qui locavit solus notatur, sive depugnaverit sive non: quod si depugnaverit, cum non locasset operas suas, non tenebitur: non enim qui cum bestiis depugnavit, tenebitur, sed qui operas suas in hoc locavit․ denique eos, qui virtutis ostendendæ causa hoc faciunt sine mercede, non teneri aiunt veteres, nisi in harena passi sunt se honorari: eos enim puto notam non evadere․ sed si quis operas suas locaverit, ut feras venetur, vel ut depugnaret feram quæ regioni nocet, extra harenam: non est notatus․ his igitur personis, quæ non virtutis causa cum bestiis pugnaverunt, pro se prætor permittit allegare, pro alio prohibet․ sed est æquissimum, si tutelam vel curam huiusmodi personæ administrent, postulare eis pro his, quorum curam gerunt, concedi․ qui adversus ea fecisse monstretur, et pro aliis interdicta postulatione repellitur et pro æstimatione iudicis extra ordinem pecuniaria poena multabitur.

D.3.1.1.7 Ut initio huius tituli diximus, tres ordines prætor fecit non postulantium: quorum hic tertius est, quibus non in totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deliquerint quam hi qui superioribus capitibus notantur.

D.3.1.1.8 Ait prætor: ‘Qui lege, plebis scito, senatus consulto, edicto, decreto principum nisi pro certis personis postulare prohibentur: hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent.’ hoc edicto continentur etiam alii omnes, qui edicto prætoris ut infames notantur, qui omnes nisi pro se et certis personis ne postulent.

D.3.1.1.9 Deinde adicit prætor: ‘Qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit.’ ‘eum qui ex his, qui supra scripti sunt’ sic accipe: si fuerit inter eos, qui tertio edicto continentur et nisi pro certis personis postulare prohibentur: ceterum si ex superioribus, difficile in integrum restitutio impetrabitur.

D.3.1.1.10 De qua autem restitutione prætor loquitur? utrum de ea quæ a principe vel a senatu? Pomponius quærit: et putat de ea restitutione sensum, quam princeps vel senatus indulsit․ an autem et prætor restituere possit, quæritur: et mihi videtur talia prætorum decreta non esse servanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suæ subvenerunt: ut in ætate observatur, si quis deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur․ pro qua sententia est, quod si quis famoso iudicio condemnatus per in integrum restitutionem fuerit absolutus, Pomponius putat hunc infamia eximi.

D.3.1.1.11 Deinde adicit prætor: ‘pro alio ne postulent præterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni patronæ’: de quibus personis sub titulo de in ius vocando plenius diximus. Item adicit: ‘liberisve suis, fratre sorore, uxore, socero socru, genero nuru, vitrico noverca, privigno privigna, pupillo pupilla, furioso furiosa,’

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑