Digesta Iustiniani 29.7.8.9
inscriptio Paulus libro singulari de iure codicillorum
D.29.7.8pr. Conficiuntur codicilli quattuor modis: aut enim in futurum confirmantur aut in præteritum aut per fideicommissum testamento facto aut sine testamento.
D.29.7.8.1 Sed ideo fideicommissa dari possunt ab intestato succedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitimam hereditatem.
D.29.7.8.2 Codicilli totiens valent, quotiens quis testamentum quoque facere possit․ non tamen hoc ita intellegemus, ut exigamus potuisse eum eo tempore, quo scribit eos codicillos, testamentum facere: quid enim, si sufficientium testium facultatem non habuit? sed si iure testamenti factionem habuit.
D.29.7.8.3 Si post factum testamentum codicillos quis confirmaverit, deinde adrogandum se præbuerit et ibi codicillos fecerit atque ita emancipatus decesserit, quæritur, an ex codicillis legata debeantur: nam et testamentum valet, sed eo tempore eos fecit, quo testamenti factionem non habuit․ nec similis est muto, qui recte codicillos confirmaverit: licet enim is testamentum facere non possit, tamen testamentum quod ante fecerat in eodem statu est, huius autem testamentum sublatum est et de alienis quodammodo rebus testatur․ sed dicemus codicillos valere: nam et si postumus natus ruperit testamentum et decesserit, nihilo minus codicilli valent.
D.29.7.8.4 Si miles testamentum quidem ante militiam, sed codicillos in militia fecerit, an iure militari valeant codicilli, quæritur, quoniam testamentum iure communi valet, nisi si militiæ tempore signavit vel quædam adiecerit․ certe codicilli militiæ tempore facti non debent referri ad testamentum, sed iure militari valent.
D.29.7.8.5 Si ei servo, qui testamento legatum acceperit, libertas codicillis detur, utile legatum esse dicemus, quasi ab initio constiterit legatum.
D.29.7.8.6 Si quis certi generis codicillos confirmaverit, puta ‘quos novissimos fecero’, non utique statim quæ codicillis dantur consistere videbuntur, quamdiu alii quoque fieri possint, et ideo si alii postea fiant, legata in prioribus data non valebunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
