Digesta Iustiniani 29.7.6
inscriptio Marcianus libro septimo institutionum
D.29.7.6pr. Divi Severus et Antoninus rescripserunt nihil egisse matrem, quæ, cum pure liberos suos heredes instituerit, condicionem emancipationis codicillis adiecit, quia neque condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substituere directo potest.
D.29.7.6.1 Codicillos et plures quis facere potest et ipsius manu neque scribi neque signari necesse est.
D.29.7.6.2 Licet in confirmatione codicillorum pater familias adiecerit, ut non alias valere velit quam sua manu signatos et subscriptos, tamen valent facti ab eo codicilli, licet neque ab eo signati neque manu eius scripti fuerint: nam ea quæ postea geruntur prioribus derogant.
D.29.7.6.3 Codicillos is demum facere potest, qui et testamentum facere potest.
D.29.7.6.4 Si post testamentum factum mortuo codicillis quis legaverit licet testamento confirmatis, pro non scripto legatum fit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
